PR1179 L3S2 1850 MAIN MVSIS CAMENISQVE VETERIBVS VTINAM NE BRITANNIAM RELICTVRIS D. D. D. T. V. F. L. 250169 TRIUM VIRORUM PRAEFATIO. QVAM viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury, sequutus est doctissumus Gulielmus Linwood, qvom alter Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eandem insistimus non aemulantes nos quidem: inter duas enim celeberrumas orbis terrarum Academias unumqve Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla: sed, qvom harumce litterarum studia, quae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, quod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliquando vestigia posuisse. Etenim iam anni sunt amplius quinquaginta, ex quo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad litteras antiqvas excolendas, quid ad pueros liberalius instituendos contulerit, sciunt quidem multi: qvibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisqve vix esset credibile. Nobis igitur hoc opus adgredientibus spes illa calcar subdidit, fore, ut viri tanti tamqve egregie meriti ' haerentem capiti multa cum laude coronam' novis qualibuscumqve floribus ornaremus. In Corolla contexenda quid cuiqve debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qvi nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore proseqvuti sunt, iis, quotquot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neqve vero dubium est nobis quin multi ubiqve sint Salopienses, qui si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisqve omnibus adiuvissent. Hos igitur in primis et benevolum quemqve lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, qvod speramus, non displicuerint, maculis iis, qvas humana parum caverit natura, offendi se ne pati antur. Dabamus Londini Cal. Febr. A.S. MDCCCL. SALOPIENSES PRAEMIIS ACADEMICIS DIGNATI. SCHOLAM REGIAM SALOPIENSEM fundavit Rex Eduardus Sextus: vectigalia eius auxit dimidio tanto Elisabetha Regina, eamqve ita legibus bonis firmavit, ut vere fieret Libera, id est, publica et civibus universis patens: qvam vim esse credimus vocis Liberae. Itaqve Archididascalus eius primus Thomas Astonus, vir egregius, novem annis discipulos inscripsit Oppidanos ducentos et triginta, Alienos autem septingentos: qvorum inlustrissuma duo nomina sunt, Philippus Sidney et Fulke Greville. 'Philippus Sidney, filius et heres Henrici Sidney, Militis, de Penshurst in Comitatu Cantiae, necnon Serenissimi Ordinis Garterii Militis,' Regiae Scholae Salopiensis ordinibus adscriptus est a. d. xvi. Cal. Nov. A.S. MDLXIV. Pro Batavorum libertate gloriose pugnans cecidit artium centum iuvenis A.s. MDLXXXVI. (P. S.) 'Fulke Gryvill, filius et heres Fulki Gryvill, Armigeri, de Beauchamp Court in Comitatu Varvici,' Regiae Scholae Salopiensis ordinibus adscriptus est a. d. xvi. Cal. Nov. A.S. MDLXIV., qui, qvom titulo et dignitate Baronis Brook insignitus esset, homicidae manu scelesta cecidit A.S. MDCXXVIII. : vir probus et sagax, poeta subtilis, Elisabethae Reginae inter Ministros, Iacobo Regi e Consiliis Intumis, et Philippi Sidneii amicus. (B.) Catalogum subiecimus, in quo recensiti sunt omnes fere Salopienses huius seculi qvi in sinum societatemqve Collegiorum, sive Sociorum sive Scholarium nomine, recepti sunt: qvi in Prima aut Secunda Classi sive Litterarum Humaniorum sive Disciplinarum Mathematicarum collocati sunt: qui Flores ad Sabrinae Corollam contulerunt: necnon unum fortassis alterumqve, qui in alio genere laudem nacti sunt. Qvem catalogum ita constituimus, ut cuiusqve Collegium, Academiam, statum collegialem indicaremus: deinde annum quo Baccalaurei gradum conseqvutus sit: deniqve sigla poneremus eorum, qvi Flores contulerunt. b |